[254] EPISTOLA LIV.

IUSTUS LIPSIUS

CANTERO Suo

S.D.

Gratum mihi fecisti, mi CANTERE, in benigna missione librorum, quibus egebam inspectis. Sive tale, sive quid aliud a me postulabis, reperies me pariter adfectum, promptumque. Eosdem nunc remitto per homines, uti comperi, certos & cives vestros. In Tacito pergere me prohibent immodici aestus & salebrae in eo multae, ad quas adhaeresco. DOUSA nescio quid in Suetonium molitur. De Gallia aut Italia nihil mihi adhuc auditum. Et hercle in hoc strepitu armorum jacent silentque nostrae Deae; quas eriget tamen aliquando melior DEUS . Vale. Lugduni VI. Kal. Sextil. MDLXXX.